OCCIDENTEM precandi ritus (ad)

OCCIDENTEM precandi ritus (ad)
ad OCCIDENTEM precandi ritus
Israelitis olim in usu fuit. Namque et Templi positio eiusmodi erat, ut introitus eius haberetur in parte Orientali, nullâ, in Occidentali, portâ admissa: cuiusmodi situm quoque antea Tabernaculi fuisse, testatur Iosephus Archaeologiae l. 8. c. 2. Quô pactô alterutrum ingredientes, in Occidentem sic versi preces et sacra peragebant. Eandem porro positionem, Synagogae quoque et Proseuchae Iudaeorum, tam ante, quam post excidium, imitatae sunt, uti legimus apud Maiemonidem de Oratione c. 11. §. 1. et 2. Sed vero nec positionis Templi ac Synagogarum in Orientem, aut precandi regulariter in Occidentem originem, Tabernaculi situi ita tribuunt Magistri, ut non multô eam faciant vetustiorem. Certe eandem ipsam designatam aiunt a Domino, cum Abrahamum in terram Moriah, ut Isaacum filium illic in Monte offerret, blegabat, Gen. c. 22. v. 2. Abrahmumque ipsum tunc, ex disciplina recepta, versus Occidentem in monte precatum esse, i. e. versus locum, qui postea in Templo Sanctum Sanctorum futurus erat, vide 2. Paral. c. 3. v. 1. Rationem ritus affert idem Maimonides, quod Gentiles ad orientem precari essent soliti; ut itaque populus Dei illis contraria poneret vestigia, huic Occidentem versus precibus defungi tum fuisse iniunctum. Quo facit illud Ezechielis c. 8. v. 16. Ecce iuxta ostium Templi Domini inter vestibulum et inter Altare erant quasi 25. Viri, quorum terga erant ad Templum Dominiet facies eorum ad Orientem. Hinc Vitruvius, velut pro notissima sui temporis et vetusta, de aedibus Sacris constituendis secundum regiones et mundi plagas, disciplina tradit, eas ita constituendas esse, ut si nulla ratio impediret, Aedis signum seu Numinis simulacrum, quod erat in cella collocatum, spectaret ad vespertinam caeli regionem; ut, qui adirent ad aram immolantes, aut sacrificia facientes, spectarent ad partem caeli orientis ipsaque simulacra viderentur exorientia contueri supplicantes et sacrificantes, quod aras omnes Deorum necesse esse videatur ad orientem spectare, l. 4. c. 5. adeoque regulariter ait, intoritum cultumque esse debere ab Occidente in Orientem. Hyginus tamen, Augusti libertus, antiquos ARchitectos in Occidentem Templa spectare scripsisse: postea placuisse, omnem religionem eo convertere, ex qua parte caeli terra inluminatur, ait l. de Limit. constit. Quasi mos adorandi versus Occidentem, adeoque templorum introitus ad Orientem ponendi haud minori fuisset apud tunc antiquos illos in usu, quam postmodum situs ile inversus. Sed et Porphyrius de Templis Gentilium paulo ante Constantinum, plerorumque introitus ad Orientem fuisse, cultumque ad Occidentem praestitum, docet l. de Antro. Hermes vero apud Appuleium, pro discrimine temporis diei, precantium situm diversum fuisse, notat: De adyto egressi, cum Deum orare coepissent, in Austrum respicientes erant. Sole enim occidente, cum quis Deum rogare voluerit, illuc debet intendere, sicut et Sole oriente in eum, qui subsolanus dicitur. At Scholiastes Pindari Isthmiac. od. 4. versus Orientem Diis, versus Occidentem Heroibus, sacra facta observat: ex hisce Poetae, de sacrificio Herculis filiis praestito:
Τοῖσιν εν δυσμαῖς αὐγᾶν
Φλὸξ ἀνατελλομένα συνεχὲς
Παννυχίζει ——
Quibus in occasu radiorum
Flamma exoriens assive
Pernoctat ———
Quae utut se habeant, Clemens certe Alexandrinus, rituum Gentilium scientissimus, de Christianis precationibus in Orientem fieri solitis, velut more hominum antiquissimô fundatis, Ὅθεν, inquit, καὶ τὰ παλαιότατα τῶ ἱερῶν πρὸς δύσιν ἔβλεπεν, ἵνα οἱ ἀπαντιπρόσωποι τῶ ἀγαλμάτων ἱςτάμενοι, πρὸς ἀνατολὴν τρέπεςθαι διδάσκωνται, Unde etiam Templorum antiquissima respiciebant ad occientem, ut, qui vultu stant ad simulacra converso, doceantur verti ad Orientem. Quam in rem vide plura apud Ioh. Seldenum de Synedriis veter. Ebraeorum l. 3. c. 16. De gentium vero septentrionalium in Sacris situ, in vocibus Luna, item Nox.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • ORIENS — in veteri historia pro Asiae parte, quae nobis versus Orientem est, forte Parthia, Assyria et Armenia maior. Vide quoque in voce Occidens. Hinc omnia divina et humana Graecos accepisse, unde et vocum plurimarum origines non aliunde arcessendae,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”